- PINDARUS
- I.PINDARUSEphesiorum tyrannus, qui Epheso in captivitatis discrimine versanti a Croeso avunculo suo iussus discedere, successit in Peloponnesum cum parte substantiae, Pasidi cuidam tum filii tutelâ, tum bonorum curâ delegatâ. Aelian. ποικίλ. l. 3. c. 16.II.PINDARUSPoeta Thebanus, Lyricorum apud Graecos prin^ceps, Aeschylo Tragico aequalis, Olymp. 75. Discipulus Lasi Hermionei et Myrtidis, quae Corinmnae hera fuit. Scripsit linguâ Doricâ innumera, sed nobis supersunt, Olympia, Pythia, Nemea, et Isthmia, quae nunc sola exstant. Fertur inprimis sublimis verborumque et sententiarum copiâ, unde et inimitabilem esse affirmat Horatius, l. 4. Ode 2. Lacedaemonii in reliquam Boeotiam saevientes, Thebis in Pindari gratiam pepercerunt. Huic etiam tantum tribuit Alexander M. ut cum Thebas everteret, ac in omnes sine discrimines saeviret, An. 130. post Pindari mortem, unius Pindari penatibus, familiaeque parci iusserit. De morte eius tradit Val. Max. l. 9. c. 12. ex ext. 7. quod in gremio pueri adamati exspirârit. Stephan. Byzantius eum non Thebis, sed in loco obscuro, cui Cynocephalos nomen, mortuum tradit, annô aetat. 55. ut Suid. vult, an obiit grandior natu? Verum de Pindaro, ceterisque Graecis ac Latinis Poetis, quorum scripta exstant, nos alibi plura, LLoydius. Vide Euseb. in Chron. Thom.Mag. in vita Pind. Suid. Plin. Voss. Lilium Giraldum, Fabrum, etc. Nic. Lloydius.III.PINDARUSThebanus, Auctor poematis, de expugnatione Troiae: Basileae alibique editi. Barthius Advers. l. 19. c. 12. l.23. c. 9. l. 39. c. 13. et l. 59. c. 1. l. 58. c. 14. Gesner. in Biblioth. Voss. de Hist. Lat. l. 3. c. 11. p. 819.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.